- RECIDIVUM
- RECIDIVUMapud Senecam, Troadibus, Actu 3. v. 472.Quo Troici defensor et vindex soliRecidiva ponas Pergama, et sparsos fugâCives reducas? ———Virg. l. 4. Aen. v. 344. et l. 10. v. 58. ubi eadem phrasis: idem quod renatum est, et a casuresurgens, non vero bis captum, bis eversum et concidens, ut vocem, frustratus in hac voce Lectores, Lexicographus interpretatur. Graece παλίνορςον, παλιμβιον perinde ut recidivus Abel, apud Paullinum, alter ac renatus Abel Christus. Tractum id vult Servius, ad Aen. l. 11. ab arboribus, quae sectae repullulant. Quod etymon Mela monstrare videtur, l. 3. c. 6. Subinde recidivis seminibus segetem novantibus, Et Iuvenalis, quum Sat. 6. v. 363. scribit:——— recidivus pullulet arcâNummus ——— ———Sed modulus secundae Syllabae repugnat, quae a caedo longa esset. Melius Turnebus a recidendo deducit, i. e. revertendo, redeundo, ut recidiva febris: quod enim restituitur recidere ac redire videtur. Nempe τὸ cadere, etsi persaepe mori ac perire fignificat, tamen est, ubi eam vim habet, quam nasci, provenire, oriti. Et quidem in hominibus animantibusque quum matre cadere et tellure cadere, dicuntur: in rebus, quum cadere est exsistere. Sic sorte cadere dicitur, quod sorte comparatur et exsistit. Augurum praedictis multa vera cecidisse, i. e. provenisse, Cicer. Hinc itaque Recidivum, quod iterum cadit, seu provenit ac renascitur. Atque inde Recidivatus animarum, recidivatus carnis, recidrvatus Iudaici status et similia, pro restitutione, apud Tertullianum. Maxime namque Christianis Scriptoribus haec vox placuit, commendata ipso illo suavissimo piis nostri Sacramenti dogmate et spe melioris post hanc vitae. Dracontius in Hexaemero.Vita gravis hominum subducitur impete mertis,Quae recidiva magis vivaci corde resurgit etc.Io. Frid. Gronovius, ad Senecam d. l. Vide quoque Desid. Heraldum, Animadversionibus Arnob. l. 3 ad verba, Recidiva substitutio, bui eidem Tertulliano, Recidivum annum παλίνδρομον Graecis proin ενιαυτὸν, dictum notat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.